- GRUARIUS
- GRUARIUSapud recentiores, Primus est cognitor, seu Iudex causarum ad silvas et venationem attinentium delictorum, quae in iis com mittuntur; cuius appellatio ad Maiorem Forestarium devolvitur: Gruier Gallis, apud quos idem, secundum locorum discrimina, qui Verdier, Forestier, Chastellain, Concierge, Maistre Sergent etc. ut est in Statuto Henrici III. de Forestis A. C. 1583. art. 22. A Germ. Gruen. vel Graen h. e. viridis, unde Gallis Viridarius: Pithoeus tamen a Gru vocem deducit, quod quem vis silvarum fructum sonat, ut sunt glandes: castaneae, poma ac pira silvestria, quae ad firmam dantur a Gruariiis. Id autem muneris viros primos atque adeo Militari cingulo donatos obiisse, docer Santyonus p. 83. Iaudatus C. du Fresne in Gloss.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.